

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 1: Versus 10
Iste coepit esse potens in terra.Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Noe, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriae virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim aedificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Haec est Edessa et Macha quae est Nisibis et in Chalamne, quae a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quae nunc Thesiphon dicitur.